Journal
This is a test journal headline
Carmina qui quondam studio florente peregi, flebilis heu maestos cogor inire modos. ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae et ueris elegi fletibus ora rigant. 5 has saltem nullus potuit peruincere terror, ne nostrum comites prosequerentur iter. Gloria felicis olim uiridisque iuuentae, solantur maesti nunc mea fata senis. Uenit enim properata malis inopina senectus 10 et dolor aetatem iussit inesse suam. Intempestiui funduntur uertice cani et tremit effeto corpore laxa cutis. mors hominum felix, quae se nec dulcibus annis inserit et maestis saepe uocata uenit. 15 eheu, quam surda miseros auertitur aure et flentes oculos claudere saeua negat! dum leuibus male fida bonis fortuna faueret paene caput tristis merserat hora meum; nunc quia fallacem mutauit nubila uultum 20 protrahit ingratas impia uita moras. Quid me felicem totiens iactastis, amici? Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
Read more
Another journal headline
Heu, quam praecipiti mersa profundo mens hebet et propria luce relicta tendit in externas ire tenebras terrenis quotiens flatibus aucta 5 crescit in immensum noxia cura! Hic quondam caelo liber aperto suetus in aetherios ire meatus cernebat rosei lumina solis, uisebat gelidae sidera lunae 10 et quaecumque uagos stella recursus exercet uarios flexa per orbes comprensam numeris uictor habebat; quin etiam causas unde sonora flamina sollicitent aequora ponti, 15 quis uolat stabilem spiritus orbem uel cur hesperias sidus in undas casurum rutilo surgat ab ortu, quid ueris placidas temperet horas ut terram roseis floribus ornet, 20 quis dedit ut pleno fertilis anno autumnus grauidis influat uuis rimari solitus atque latentis naturae uarias reddere causas: nunc iacet effeto lumine mentis 25 et pressus grauibus colla catenis decliuem que gerens pondere uultum cogitur, heu, stolidam cernere terram.
Read more
A third journal headline
Quisquis composito serenus aeuo fatum sub pedibus egit superbum fortunamque tuens utramque rectus inuictum potuit tenere uultum, 5 non illum miniaeque ponti uersum funditus exagitantis aestum nec ruptis quotiens uagus caminis torquet fumificos Vesaeuus ignes aut celsas soliti ferire turres 10 ardentis uia fulminis mouebit. Quid tantum miseri saeuos tyrannos mirantur sine uiribus furentes? Nec speres aliquid nec extimescas, exarmaueris impotentis iram; 15 at quisquis trepidus pauet uel optat, quod non sit stabilis suique iuris, abiecit clipeum locoque motus nectit qua ualeat trahi catenam.
Read more |